Bractwo Kapłańskie Świętego Piusa X
św. Marka, Ewangelisty [2 kl.]

Akty strzeliste

ACTUS FIDEI (Akt wiary)

Domine Deus, firma fide credo et confiteor omnia et singula quae sancta ecclesia Catholica proponit, quia tu, Deus, ea omnia revelasti, qui es aeterna veritas et sapientia quae nec fallere nec falli potest. In hac fide vivere et mori statuo. Amen.

ACTUS SPEI (Akt nadziei)

Domine Deus, spero per gratiam tuam remissionem omnium peccatorum, et post hanc vitam aeternam felicitatem me esse consecuturum: quia tu promisisti, qui es infinite potens, fidelis, benignus, et misericors. In hac spe vivere et mori statuo. Amen.

ACTUS CARITATIS (Akt miłości)

Domine Deus, amo te super omnia proximum meum propter te, quia tu es summum, infinitum, et perfectissimum bonum, omni dilectione dignum. In hac caritate vivere et mori statuo. Amen.